LITANIA

LITANIA
LITANIA
rogatio, supplicatio: Sed praeterea publicae supplicationis genus est, quâ Dei misericordia ex sollenni more ardentius imploratur. Indicebantur olim graviquovis imminente discrimine, quandoque ad impertandam camporum benedictionem, ne tactis frugibus sequeretur fames. Sic Gregor. Mag. Episcopis Siciliae, hostium invasionem metuentibus, l. 9. Ep. 45. Sic Liberius P. Alii, Litanias indixêre. Earum cum multae sint species, duae tamen
inprimis insignes: Minor. et Maior. Illa antiquior, haecinsignior. Illa vulgo Rogationes appcllatur, et Processiones, nec non Litania Triduana, quod tribus diebus ante Ascensionem Domini, per omnes Galliae, GErmaniae et Britanniae Ecclesias celebrata est. Instituta fertur apud Gallos Chlodovei I. aevo, a Mamerto Ep. Urbis Viennensis, quae crebris tum prodigiis et diuturno terrae motu concussa, per integrum Annum deserta iacuit, Greg. Turon. Hist. l. 1. c. 34. Hodiequeve sub his diebus, vicatim camporum termini, in Anglia, lustrantur, Deiqueve munificcentia agnoscitur et misericordia imploratur. Sed Hispani, iuxta illud, Non possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis sponsusest, infra quinquagesimam Paschae, i. e. dum in terrisageret Dominus noster, ieiunare recusant: suas referentes Litanias ad feriam 4. 6 et 7. in Pentecostes hebdomade, etc. Haec, Maior nempe, ab auctore Gregoriana: a loco Romana: ab ordine Sepiormis: ab habitu Cruces Nigrae, et praeterea Maiores supplicationes, et Processio maior, appellatur. Instituta est a Greg. Mag. cum per urbem, et Italiam totam lues inguinaria, circa A. C. 594. multas mortalium myriadas, atqueuna ipsum Papam Pelagium II. in processione, corripuisset; quae pestis ex putredine, quam ingens Tibridis exundatio reliquerat, orta est. Tum enim Greg. populum urbis, ad Litanias conscriptum, per cohortes, in 7. ord. sic disposuit: ut in primoesset Clerus omnis, in secundo Abbates cum suis monachis, in tertio omnes Abbatissae cum suis congregationibus, in quarto omnes Infantes: in quinto omnes Laici, in sexto viduae omnes: in septimo denique mulieres omnes coniugatae: qui effuso inter ardentes orationes imbre lacrimarum, Dei reportârunt misericordiam. Hinc consuetudo annuae apud Rom. celebritatis, ovi statuitur dies 7. Kal. Maii, i. e. in festo S. Marci, vel quia eo tempore contra hostes, in bellum, proceditur, vel quia tum florescentibus campis Dei benedictio expetitur. Quo fastu prodeat haec Litania, puta crucibus, vexillis bellicis, reliquiarum capsulis, et huiusmodi, apud Durandum et Scriptores Offic. Eccl. P. Diacon. Hist. Longob. l. 3. c. 23. Amularium, etc. quaere. Haec autem omnia, etiam altaria supplices induebantur vestitu nigro, in luctus maerorisqueve designationem, unde Crucis nigrae appellatio. In Ecclesiis vero, ubi classium aut personarum numerus non adhibetur, septies Litania iteratur, priusquam deponantur insignia. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch. Erant et Gentilibus hae Litaniae olim ac supplicia, circa statuas et aras Deorum, quibus uti moris erat in fortuna adversa: Romanis praesertim, ut saepe narrant Liv. et Dion. Halic. l. 4. p. 263. qui dicerehoc solet, Λιτανείας ποιεῖςθαι πρὸς ἕδεσι θεῶν καὶ βωμοῖς. Polyb. vero, bonus cum primis auctor, eleganter vocat, μαγτανεύειν πρὸς τοὺς θεοὺς, lenocinium et blanditias indecores adhibere, ut Deum flectas, l. 15. Cui non dissimile apud alios Scriptores καταδυσωπεῖν τοὺς θεοὺς: quo elegantissimo verbo id plane significant profani Auctores, quod Dominus noster in Euangelio de Gentibusdicit, ipsas τῇ πολυλογίᾳ δοκεῖν εἰσακουςθῆναι. credere multiloquio se exaudiri, et, ut loquitur Tertullian. se
copiâ verborum, quasi agmine facto, quod petum a Diis, impetraturos. Multiloquium autem Ethnicis in precibus suis placuisse, cuivis obvium est. Hincpreces s. supplicatio Thebanarum muliercularum, quas in urbis periculo concipiunt, apud Aeschyl. in Ε῾πτὰ ἐπὶ Θήβαις, versiculis amplius centum aegre absolvitur: ubi et πολυλογίας Paganorum huiusmodi causa exprlmitur, quam alicubi Augustinusvere notat. Nam in summa rerum divinarum ignorantia, quem potissimum Deorum aut Dearum orarent, quoniam nesciebant; omnes precabantur, vel certe plurimos, quod hoc loco mulierculae studiosissime faciunt. Hinc Serv. ad Georg. l. 1. Post specialem, inquit, invocationem, transit adgeneralitatem, ne quod Numen praetereat, more Pontificum, per quos ritu veteri in omnibus sacris post speciales Deos, quos ad ipsum sacrum, quod fiebat, necesse erat invocari, generaliter omnia Numina invocabantur. Adde, quod Pagani credidêrunt, suos Deos ccacervatis elogiis et congesti capi titulis. Quam ob causam poeta Callimach. inducit Dianam petentem a patre Iove, cum dono virginitatis, nominum ac titulorum multitudinem:
Δός μοι παρθενίην αἰώνιον ἅππα φυλάςςειν,
Καὶ πολυωνυμίην.
Da mihi Virginitatem perpetuam pater ut cusiodiam,
Et titulorum pompam.
Refer huc quoque insigne multilogii talis exemplum, quod in Aristoph. Thesmopheriazusis exhibetur: ubi mulieres, in ludicro licet argumento, publicos mores sacrorum exprimentes, istiusmodi Battologia utuntur. Sed in illis apud Aeschyl. precibus, adhuc insignior πολυλογία est: ubi saepissime verbis diversis sententiae caedem, ab illis mulierculis, de circumstante periculo et magnitudine metus, repertuntur etc. Vide Is. Casaub. Exercit. 14. ad Ann. Baronii n. 14. p. 289. nec non Animadvers. ad Aug. Suet. c. 100. ubi nudipedes huiusmodi supplicationibus defunctos, mora a Mose accepto, ex Apologia 2. Iustini, etiamque vett. Christianos in clamanda Litania, idem aliquando facticâsse, ex Hist. Eccl. addit. De acclamationibus vero festis, in ipsis Litaniis, in Principum nonnumquam factis honorem, diximus aliquid supria in voce Laudes. Vide quoque infra Processio, it. Rogus Dei Supplicatio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • litania — {{/stl 13}}{{stl 7}}[wym. litańja] {{/stl 7}}{{stl 8}}rz. ż IIb, lm D. litanianii {{/stl 8}}{{stl 20}} {{/stl 20}}{{stl 12}}1. {{/stl 12}}{{stl 8}}rel. {{/stl 8}}{{stl 7}} w Kościele katolickim: śpiewana lub mówiona modlitwa składająca się z… …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • litania — /lita nia/ (ant. letana; ant. e pop. letania) s.f. [dal lat. tardo, eccles., litanīa, gr. litanéia, der. di litanéyō invocare con preghiere ]. 1. (eccles.) [invocazione a Dio, alla Madonna, agli angeli e ai santi, consistente in una formula… …   Enciclopedia Italiana

  • litania — s. f. 1.  [Religião] Oração em que se pede a Deus ou aos santos para intercederem pelos fiéis. 2. Enumeração enfadonha. = LENGALENGA • Sinônimo geral: LADAINHA, LEDANIA   ‣ Etimologia: latim litania, ae …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • litania — li·ta·nì·a s.f. 1. CO TS lit. nella liturgia cattolica, preghiera costituita da una serie di invocazioni a Dio, alla Madonna o ai santi, pronunciata dall officiante e ripetuta dai fedeli che rispondono con la stessa formula o con un altra |… …   Dizionario italiano

  • litania — {{hw}}{{litania}}{{/hw}}s. f. 1  spec. al pl. Preghiera formata da una serie di invocazioni a Dio, alla Vergine, ai Santi. 2 (est., fig.) Serie lunga e noiosa: una litania di nomi. ETIMOLOGIA: dal lat. litania, a sua volta dal greco litanéia… …   Enciclopedia di italiano

  • litania — ż I, DCMs. litanianii; lm D. litanianii (litanianij) 1. rel. «w kościele katolickim: modlitwa błagalna złożona z pochwalnych inwokacji do Boga, Chrystusa, Matki Boskiej lub świętych, z powtarzającą się prośbą o wstawiennictwo i opiekę» Odmawiać,… …   Słownik języka polskiego

  • Litanīa gallicāna — Litanīa gallicāna, Sonntag Rogate …   Pierer's Universal-Lexikon

  • litania — pl.f. litanie …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • litania — лат. [лита/ниа] литания, песнопение католич. службы …   Словарь иностранных музыкальных терминов

  • litania — luettelo / säännöstö / Reksi päästi koko litanian ku se sai meidät fakkiin …   Suomen slangisanakirjaa

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”